monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 76, 6
Primo vide unde consoletur. Nonne sustinuerat qui simul contristaretur, et non invenerat ? Quo enim se verteret ad consolationem, quem occupaverat taedium de peccatoribus relinquentibus legem Dei? Quo se verteret? Ad hominem Dei quemlibet? In multis iam forte iste expertus erat magnam tribulationem, quo magis de illorum aliqua delectatione praesumpserat . Videntur enim aliquando iusti homines, et gaudetur ad eos; et necesse est ut gaudeatur, quoniam charitas sine gaudio talis esse non potest: in his autem in quibus gavisus est homo, si forte aliquid pravum contigerit, quomodo saepe contingit, quanta laetitia ibi erat, tantus moeror accedit; ita ut postea iam timeat homo laxare habenas gaudiorum, timeat se laetitiae committere, ne quanto magis laetatus fuerat, tanto amplius si aliquid contigerit, contabescat. Percussus ergo scandalis abundantibus, quasi multis vulneribus, clausit se contra humanam consolationem, et negavit consolari anima ipsius. Et unde vita? unde respiratio? Memor fui Dei, et delectatus sum. Non frustra manus operatae fuerant; invenerant magnum consolatorem. Non quiescendo memor fui Dei, et delectatus sum. Praedicandus igitur est Deus, cuius iste memor factus delectatus est, et consolatus in quadam tristitia, et quodammodo salute desperata recreatus: praedicandus est Deus. Denique, quod consolatus est iste, secutus ait, Garrivi. In ipsa consolatione memor factus Dei, delectatus garrivi. Quid est, garrivi? Laetatus sum, exsultavi loquendo. Garruli enim proprie dicuntur, qui a vulgo verbosi appellantur, accedente laetitia nec valentes nec volentes tacere. Factus est iste talis. Et rursus quid ait? Et defecit spiritus meus.